Variatio delectat. Repetitio est mater studiōrum. Consuetūdo est altĕra natūra. Ars est celāre artem. Tempus fugit. Iuris candidātus. Magnum opus. Universĭtas Regia Upsaliensis. Rector magnifĭcus. Professor emerĭtus. Professor emerĭta. Doctor honōris causa. Unus sed leo. Pia fraus. Eloquentia corpŏris.
Kategori: Substantiv och adjektiv efter 3:e dekl.
2.6 Regnum animāle
Mare rubrum. Pactum turpe. Vetus Testamentum. Víŏlam tricŏlōrem quaero. Linnēa boreālis est pulchra. Hepátĭcam nóbĭlem et Taráxăcum vulgāre video. Homo sapiens. Púlĭcem irritantem non amo.
2.7 Nihil sub sole novum
Est vita misĕro longa, felīci brevis. Nulla regŭla sine exceptiōne. Mens sana in corpŏre sano. Nihil est ab omni parte beātum. Romāni sole oriente elephantos vidērunt. Elephanti Pyrrhi regis Romānos magnitudĭne terrēbant.
2.9 Per capĭta
Florum colōres varii sunt. Oratiōnes Cicerōnis notae sunt. Custos morum. Silent leges inter arma. Index nomĭnum. Carmĭna Burāna. Balnea, vina, venus corrumpunt corpŏra nostra sed vitam faciunt balnea, vina, venus (graffiti i badhus).
2.10 Primus inter pares
Naturalia non sunt turpia. Vetĕres narrant. Omnia mea mecum porto (filosofen Bias). Bellum omnium contra omnes. Fortes fortūna adiŭvat. Amor vincit omnia (Vergilius). Non omnia possŭmus omnes. Stimulantia. Antecedentia. Omnĭbus. Littĕris et artĭbus. E plurĭbus unum. Sol omnĭbus nunc lucet.
3.3.1 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del I)
Kung Edward sänder sin svåger, jarl Harald, som sändebud till Normandie.
Ubi Harold dux Anglorum et sui milites equitant* ad Bosham/ Hic Harold mare navigavit*et velis vento plenis venit in terram Widonis comitis. Hic apprehendit Wido Haroldum et duxit eum ad Belrem et ibi eum tenuit. Ubi Harold et Wido parabolant/ Hic venit nuntius ad Wilgelmum ducem/ Ubi nuntii Willelmi ducis venerunt ad Widonem/ Hic Wido adduxit Haroldum ad Wilgelmum, Normannorum ducem. Hic dux Wilgelm cum Haroldo venit ad palatium suum.
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)
Fortsätt läsa ”3.3.1 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del I)”
3.3.2 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del II)
Wilhelm tar med Harald på ett krigståg mot grannen greve Conan, kanske för att imponera. Harald återvänder till England. Edwards död. Haralds kröning.
Hic Willem dux et exercitus eius venerunt ad montem Michaelis/ et hic transierunt flumen Cosnonis/ Hic Harold dux trahebat eos de arena/ et venerunt ad Dol et Conan fuga vertit/ Hic milites Wilelmi ducis pugnant contra Dinantes et Cunan claves porrexit/ Hic Willelm dedit arma Haroldo/ Hic Willelm venit ad Bagias/ Ubi Harold sacramentum fecit Willelmo duci/ Hic Harold dux reversus est ad Anglicam terram et venit ad Edwardum regem/ Hic Edwardus rex in lecto alloquitur fideles/ et hic defunctus est/ Hic portatur corpus Edwardi regis ad ecclesiam s(an)c(t)i Petri apostoli/ Hic dederunt Haroldo coronam regis/ Hic residet Harold, rex Anglorum/ Isti mirant stellam/
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)
Fortsätt läsa ”3.3.2 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del II)”
3.3.3 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del III)
Vilhelm bygger en flotta och seglar till England för att med vapenmakt hävda sitt anspråk på Englands krona gentemot Harald. Ett läger befästs vid Hastings.
Hic navis Anglica venit in terram Willelmi ducis/ Hic Willelm dux iussit naves edificare/ Hic trahunt naves ad mare/ Isti portant armas ad naves et hic trahunt carrum cum vino et armis/ Hic Willelm dux in magno navigio mare transivit et venit ad Pevenesae/ Hic exeunt caballi de navibus/ Et hic milites festinaverunt Hestingam ut cibum raperentur/ Hic coquitur caro et hic ministraverunt ministri/ Hic fecerunt prandium/ et hic episcopus cibum et potum benedicit/ Iste iussit ut foderetur castellum at Hestengam/ Hic nuntiatum est Willelmo de Haroldo/ Hic domus incenditur/ Hic milites exierunt de Hestenga et venerunt ad prelium contra Haroldum regem/
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)
Fortsätt läsa ”3.3.3 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del III)”
3.3.4 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del IV)
Slaget vid Hastings
Hic Willelm dux interrogat Vital, si vidisset Haroldi exércitum/ Iste nuntiat Haroldum regem de exercitu Willelmi ducis/ Hic Willelm dux alloquitur suis militibus, ut prepararent se viriliter et sapienter ad prelium contra anglorum exercitum/ Hic cecidérunt Lewine et Gyrd, fratres Haroldi regis/ hic cecidérunt simul Angli et Franci in prelio/ Hic Odo episcopus báculum tenens confortat pueros/ Hic est Willelm dux/ Hic Franci pugnant et ceciderunt qui erant cum Haroldo/ Hic Harold rex interfectus est et fuga verterunt Angli/
Till bildsidan! (Länken öppnas i nytt fönster.)
Fortsätt läsa ”3.3.4 Bayeuxtapeten: Slaget vid Hastings 1066 (del IV)”