3.6 Ur Gesta Romanorum: Quae est veritas?

I Gesta Roma­no­rum har till kärnan av epi­soder ur den romerska histo­rien fogats texter av underhål­lande karaktär. En sådan är följande.

Erat quondam miles, qui habuit uxōrem suam suspectam quod plus alium diligĕret quam ipsum. Saepe ab uxōre sua quaesīvit, si verum esset id, quod in corde concipĕret. Sed illa negāvit, dicens quod nullum alium tantum ut maritum dilígĕret. Sed miles dictis eius non credĭdit. Adĭit ad clerĭcum perītum et orāvit, ut de hac re veritātem eī ostendĕret.
Clerĭcus ait: ’Hoc non possum, nisi domĭnam videam’. Miles ait eī: ‘Rogo te ut hodie mecum edas et ego te collocābo ad uxorem meam ad mensam, ut eius notitiam habeas’. Clerĭcus acceptāvit et ad domum milĭtis venit. Ad domĭnam est collocātus. Finito prandio clerĭcus coepit cum domĭna privāta colloquia habere de diversis negotiis. Tenens manum domĭnae pulsum tetĭgit. Deinde fecit sermōnem de eo viro, de quo erat scandalizāta, et statim pro magno gau­dio pulsus incēpit velocĭter movēri, quamdiu de eo erat sermo. Clerĭcus, cum hoc percepisset, fecit sermōnem de viro eius. Statim pulsus decrēvit in   velocitāte. Ex hoc per­cēpit clerĭcus, quod domĭna alium plus di­lexit quam proprium marītum.

Fortsätt läsa ”3.6 Ur Gesta Romanorum: Quae est veritas?”

3.8 Ur Versio Vulgata: Bonus Samaritanus

En laglärd sade till Jesus: Vem är min nästa? På den frågan svarade Jesus:
Homo quidam descendēbat ab Ierusalem in Iericho et incĭdit in latrōnes, qui etiam despoliavērunt eum; et plagis imposĭtis abiērunt semivīvo relicto. Accĭdit autem, ut sacerdos quidam descendĕret eādem via; et viso illo praeterĭit. Similĭter et levīta, cum esset secus locum et vidēret eum, pertransĭit. Samaritānus autem quidam iter faciens vēnit secus eum; et videns eum misericordia motus est. Et appropians alligāvit vulnĕra eius infundens oleum et vinum; et impōnens illum in iumentum suum duxit in stabŭlum et curam eius egit. Et altĕra die protŭlit duos denarios et dedit stabulario et ait: ’Curam illīus habe; et quodcumque supere­roga­vĕris, ego reddam tibi, cum rediĕro’. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latro­nes? At Legisperitus dixit: Qui fecit miseri­cor­diam in illum. Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.

Fortsätt läsa ”3.8 Ur Versio Vulgata: Bonus Samaritanus”

4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)

På sin väg från Capua till Rom har resenärerna kommit till Sinuessa.
Quintus et Marcus postĕro die iter per Sinuessam fecērunt, ubi primum vidērunt mare Tyrrhēnum; denĭque Fundos venērunt, ubi noctem peregērunt.
Cum Fundis discessissent, vespĕri Feroniam pervenērunt, unde per fossam navigabĭlem lintre iter erat faciendum. Oppĭdum erat nautis et cauponĭbus plenum. Quanta convicia erant inter viatōres nautasque! “Huc appelle lintrem! Propius, propius, ne in aquam decidāmus! Quid? trecentos insertūrus es? Lintrem demerges, imprŏbe! Ohe, iam satis est!” Sic tota hora abĭit. Ubi tandem viatōres conscendērunt, mula secundum ripam repĕre coepit muliōne cantante.

Fortsätt läsa ”4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)”

4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)

Forts.

Sed mali culĭces palustresque ranae viatoribus somnum ademērunt. Tandem mulio, vino fessus, dormīre voluit. Mulam emīsit, ut pascĕret, et retinacŭla ad saxum religāvit supinusque stertit. Iam dies adĕrat, cum viatōres expergiscebantur et sentiēbant lintrem non procedĕre. Statim cerebrōsus quidam prosiluit ac mulionis tergum fuste dolāvit. Viatores quarta demum hora ad Forum Appii exposĭti sunt.
Quintus et Marcus equis conscensis Romam via Appia profecti sunt. Utrimque clarōrum civium tumŭli, monumenta, statuae erant. Ad portam Capēnam omnĭbus erat descendendum ab equis et raedis. Per vias enim urbis equis raedisque vehi die non licēbat.

Fortsätt läsa ”4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)”