2.4 Om staden Troja och Aeneas

Homērus, poēta Graecus, de Troia oppĭdo et de bello Troiāno multum narrāvit. Inter Eurō­pam et Asĭam Hellespontus est. Non procul ab ora maritĭma Troia sita est. Ibi Priămus regnāvit. Diu locus oppĭdi ignōtus erat, sed primus Henrīcus Schliemann nobis locum demonstrāvit. Schliemann enim in Asĭam properāvit et indāgāre coepit ruīnas Troiae oppĭdi. Multa et certa indicia ibi indāgāvit et pleríque viri docti non dubita­vērunt veram Troiam indagātam esse. Schliemann thesaurum quoque Priami investigāvit.
Vergilius, poeta Romanus, de fuga Aenēae Troiāni scrip­­sit. Fama erat Aenēan post Troiae excidium cum Iulo filio in Africam, deinde in Italiam navigavisse et in Latio Latīnos superavisse. Roma a Ro­mu­­lo condĭta esse dicitur.

Fortsätt läsa ”2.4 Om staden Troja och Aeneas”

4.1.1 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del I)

Insŭla naturā est tríquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius latĕris alter angŭlus, qui est ad Can­tium, ad orientem solem spectat, alter inferior angŭlus ad merídiem. Hoc latus pertĭnet circĭter milia passuum quingenta.
Altĕrum latus vergit ad Hispaniam atque occiden­tem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor (ut existimatur) quam Britannia. In medio cursu est insŭla, quae appellātur Mona; complūres praeterea minōres insŭlae propinquae esse existimantur; de eis insŭlis multi dicunt ibi esse noctem dies continuo

Fortsätt läsa ”4.1.1 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del I)”

4.1.2 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del II)

Forts.
triginta sub bruma. Huius latĕris longitūdo est, ut Britanni narrant, septin­gentō­rum milium passuum.
Tertium latus est contra septentriōnes; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius latĕris angŭlus maxime ad Germaniam spectat. Hoc latus octingenta milia passuum in longitudĭnem esse existimātur.
Ex incŏlis sunt humanissĭmi, qui Cantium incŏlunt; non multum a Gallĭca consuetūdĭne diffĕ­runt. Interiō­res Britanni frumenta non serunt sed lacte et carne vi­vunt pellibusque sunt vestīti. In pugna omnes Bri­tan­­­ni vitro se inficiunt, quod caeruleum effĭcit colō­rem; hoc horridiōres sunt aspectu et habent omnem partem corpŏris rasam praeter caput et labrum superius.

Fortsätt läsa ”4.1.2 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del II)”

4.5 Ett brev till hustrun Terentia

Tullius salutem Terentiae suae dicit
In Tusculānum nos ventūros esse putāmus aut Nonis aut postridie. Ibi fac ut sint omnia parāta (plures enim fortasse nobiscum erunt, et, ut arbĭtror, diutius ibi commorabĭmur); si labrum in balineo non est, fac ut sit, item cetĕra, quae sunt ad victum et ad valetudĭnem necessaria. Vale. Kal(endis) Octobr(ibus)
(Ad familiares XIV, 20, skrivet år 47 f.Kr)

Fortsätt läsa ”4.5 Ett brev till hustrun Terentia”

4.6.1 Cicero Attĭco sal. (del I)

O hospĭtem mihi tam gravem! Sed fuit periucunde. Cum secundis Saturnalibus ad Philippum vespĕre venisset, villa ita complēta militĭbus est, ut vix vacāret tri­clinium, ubi cenatūrus ipse Caesar esset; quippe homĭnum MM. Sane sum commōtus, quid futūrum esset post­ridie; at mihi Barba Cassius subvēnit, custōdes dedit. Castra in agro; villa defensa est. Ille tertiis Satur­nalibus apud Philippum ad horam septĭmam erat nec quemquam admīsit; ratiōnes opīnor cum Balbo. Inde ambulāvit in litŏre.

Fortsätt läsa ”4.6.1 Cicero Attĭco sal. (del I)”

4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)

(Caesar nu hos Cicero)

Post horam octāvam in balneum. Tum audīvit de Mamurra; vultum non mutāvit. Unctus est, accubuit. Et ēdit et bibit sine timōre et, si quaeris, libenter. Praeterea tribus tricliniis liber­ti et servi eius copiose accepti sunt. Quid multa? Homo visi sumus. Hospes tamen non is, cui dicĕres: “Amābo te, eōdem ad me, cum revertēris.” Semel satis est.
Puteolis se aiebat unum diem futurum esse, alterum ad Baias. Habes hospitium, odiosum mihi, dixi, non molestum. Ego paulisper hic, deinde in Tusculānum.

Fortsätt läsa ”4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)”

4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)

På sin väg från Capua till Rom har resenärerna kommit till Sinuessa.
Quintus et Marcus postĕro die iter per Sinuessam fecērunt, ubi primum vidērunt mare Tyrrhēnum; denĭque Fundos venērunt, ubi noctem peregērunt.
Cum Fundis discessissent, vespĕri Feroniam pervenērunt, unde per fossam navigabĭlem lintre iter erat faciendum. Oppĭdum erat nautis et cauponĭbus plenum. Quanta convicia erant inter viatōres nautasque! “Huc appelle lintrem! Propius, propius, ne in aquam decidāmus! Quid? trecentos insertūrus es? Lintrem demerges, imprŏbe! Ohe, iam satis est!” Sic tota hora abĭit. Ubi tandem viatōres conscendērunt, mula secundum ripam repĕre coepit muliōne cantante.

Fortsätt läsa ”4.9.1 En kanalfärd på Fossa Augusti (del I)”

4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)

Forts.

Sed mali culĭces palustresque ranae viatoribus somnum ademērunt. Tandem mulio, vino fessus, dormīre voluit. Mulam emīsit, ut pascĕret, et retinacŭla ad saxum religāvit supinusque stertit. Iam dies adĕrat, cum viatōres expergiscebantur et sentiēbant lintrem non procedĕre. Statim cerebrōsus quidam prosiluit ac mulionis tergum fuste dolāvit. Viatores quarta demum hora ad Forum Appii exposĭti sunt.
Quintus et Marcus equis conscensis Romam via Appia profecti sunt. Utrimque clarōrum civium tumŭli, monumenta, statuae erant. Ad portam Capēnam omnĭbus erat descendendum ab equis et raedis. Per vias enim urbis equis raedisque vehi die non licēbat.

Fortsätt läsa ”4.9.2 En kanalfärd på Fossa Augusti (del II)”