O hospĭtem mihi tam gravem! Sed fuit periucunde. Cum secundis Saturnalibus ad Philippum vespĕre venisset, villa ita complēta militĭbus est, ut vix vacāret triclinium, ubi cenatūrus ipse Caesar esset; quippe homĭnum MM. Sane sum commōtus, quid futūrum esset postridie; at mihi Barba Cassius subvēnit, custōdes dedit. Castra in agro; villa defensa est. Ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad horam septĭmam erat nec quemquam admīsit; ratiōnes opīnor cum Balbo. Inde ambulāvit in litŏre.
Kategori: Perfekt indikativ passivum
4.6.2 Cicero Attico sal. (del II)
(Caesar nu hos Cicero)
Post horam octāvam in balneum. Tum audīvit de Mamurra; vultum non mutāvit. Unctus est, accubuit. Et ēdit et bibit sine timōre et, si quaeris, libenter. Praeterea tribus tricliniis liberti et servi eius copiose accepti sunt. Quid multa? Homo visi sumus. Hospes tamen non is, cui dicĕres: “Amābo te, eōdem ad me, cum revertēris.” Semel satis est.
Puteolis se aiebat unum diem futurum esse, alterum ad Baias. Habes hospitium, odiosum mihi, dixi, non molestum. Ego paulisper hic, deinde in Tusculānum.
4.7.1 Ur kejsar Augustus självbiografi (del I)
Augustus redovisar bl.a. delar av sin byggnadsverksamhet i Rom och sin frikostighet mot folket. Vi läser på latin:
Forum Iulium et basilĭcam Iuliam, quae fuit inter aedem Castŏris Pollucísque et aedem Saturni, perfēci. Duo et octoginta templa deōrum in urbe consul sextum refēci. Consul septĭmum Viam Flaminiam ab urbe Arimĭnum refēci. Martis Ultōris templum forumque Augustum feci. Theātrum Marci Marcelli ad aedem Apollĭnis in solo a privātis empto feci. – – –
Ter munus gladiatorium dedi meo nomĭne. Bis athletārum spectacŭlum popŭlo praebui meo nomĭne. Ludos feci meo nomĭne quater, aliōrum magistratuum nomine ter et vicies. Venatiōnes bestiārum Africanārum in Circo aut in foro aut in amphitheātris popŭlo dedi sexies et vicies.
Fortsätt läsa ”4.7.1 Ur kejsar Augustus självbiografi (del I)”
4.7.2 Ur kejsar Augustus självbiografi (del II)
Augustus berättar också om sin utrikespolitik
Omnium provinciārum popŭli Romāni fines auxi. Pacāvi Gallias et Hispanias provincias et Germaniam, a Gadĭbus ad ostium Albis flumĭnis. Classis mea per Oceănum ab ostio Rheni ad solis orientis regiōnem usque ad fines Cimbrōrum navigāvit, quo nullus Romānus ante id tempus adiit. Meo iussu ducti sunt duo exercĭtus fere eōdem tempŏre in Aethiopiam et in Arabiam.
Ad me ex India legatiōnes saepe missae sunt, non visae ante id tempus apud quemquam ducem Romanorum.
Fortsätt läsa ”4.7.2 Ur kejsar Augustus självbiografi (del II)”