Gaius Plinius Secundus, avuncŭlus meus, vir occupātus erat. Multa officia publĭca praestābat et multos libros doctos scribēbat. Nota est Plinii ’Naturālis Historia’, quae tam varia est ut ipsa natūra. Numquam fatigātus erat. Mane laborāre incipiēbat; ante lucem ibat ad Vespasiānum. Domum reversus studēbat. Post cibum minĭmum in locum aprīcum ibat. Libri legebantur, annotābat et excerpēbat. Post solem plerumque lavabātur. Deinde gustābat et dormiēbat minĭmum.
Kategori: B. Steg II
Alla texter i Steg II
Observera att varje text har en egen webbadress och kan nås direkt via denna! Du kan alltså kopiera denna och skicka den vidare eller spara den på lämplig plats.
2.1.2 En berömd romares arbetsdag (del II)
Mox rursus studēbat, dum cena apparabātur. Inter cenam liber legebātur. Dum lavabātur, nihil studēre potĕrat, sed dum tergebātur, audiēbat alĭquid aut dictābat. Cum abībat, notarium secum habēbat, qui cuncta annotābat, quae avuncŭlus meus dictābat. Nam semper laborāre putābat necesse esse. (Efter Plinius, Epistulae III:5)
2.2 Si vis amāri, ama!
Tempŏra mutantur, nos et mutāmur in illis. Tertium non datur. Vivĭtur parvo bene (Horatius). Te admiror. Marcum admirāris. Marcus vos admirātur. Amīcos meos admirāmĭni.
2.3 Ur en senantik lärobok: En skoldag
Om metoderna för nybörjarundervisning under senantiken kan följande stycke ge en föreställning. Det är sammanställt ur en senantik läsebok med parallell grekisk och latinsk text för användning i både det ena och det andra språket.
Vigilāvi de somno. Deposŭi albam paenŭlam. Accēpi tunĭcam. Processi de cubicŭlo cum paedagōgo. Parentes salutāvi et basiāvi et sic descendi de domo. Abĭi in scholam, dixi: ’Ave magister!’ Magister resalutāvit: ’Avēte discipŭli!’ Ego dictātum excēpi, pertransĭi commentaria, interrogātus respondi, declināvi. Post haec magister nos dimīsit ad prandium. Dimissus vēni domum. Accēpi inter alia olīvas et caseum. Bibi aquam frigĭdam. Post prandium redĭi in scholam.
Bild
2.4 Om staden Troja och Aeneas
Homērus, poēta Graecus, de Troia oppĭdo et de bello Troiāno multum narrāvit. Inter Eurōpam et Asĭam Hellespontus est. Non procul ab ora maritĭma Troia sita est. Ibi Priămus regnāvit. Diu locus oppĭdi ignōtus erat, sed primus Henrīcus Schliemann nobis locum demonstrāvit. Schliemann enim in Asĭam properāvit et indāgāre coepit ruīnas Troiae oppĭdi. Multa et certa indicia ibi indāgāvit et pleríque viri docti non dubitavērunt veram Troiam indagātam esse. Schliemann thesaurum quoque Priami investigāvit.
Vergilius, poeta Romanus, de fuga Aenēae Troiāni scripsit. Fama erat Aenēan post Troiae excidium cum Iulo filio in Africam, deinde in Italiam navigavisse et in Latio Latīnos superavisse. Roma a Romulo condĭta esse dicitur.
2.5 Cave canem!
Variatio delectat. Repetitio est mater studiōrum. Consuetūdo est altĕra natūra. Ars est celāre artem. Tempus fugit. Iuris candidātus. Magnum opus. Universĭtas Regia Upsaliensis. Rector magnifĭcus. Professor emerĭtus. Professor emerĭta. Doctor honōris causa. Unus sed leo. Pia fraus. Eloquentia corpŏris.
2.6 Regnum animāle
Mare rubrum. Pactum turpe. Vetus Testamentum. Víŏlam tricŏlōrem quaero. Linnēa boreālis est pulchra. Hepátĭcam nóbĭlem et Taráxăcum vulgāre video. Homo sapiens. Púlĭcem irritantem non amo.
2.7 Nihil sub sole novum
Est vita misĕro longa, felīci brevis. Nulla regŭla sine exceptiōne. Mens sana in corpŏre sano. Nihil est ab omni parte beātum. Romāni sole oriente elephantos vidērunt. Elephanti Pyrrhi regis Romānos magnitudĭne terrēbant.
2.8 Vargen och lammet
Quondam lupus et agnus ad eundem rivum venērunt. Superĭus lupus stabat, agnus inferĭus. Lupus imprŏbus, causam iurgii quaerens, dixit: ‘Cur aquam turbulentam facis mihi bibenti?’ Agnus verbis lupi perterrĭtus respondit: ‘Quomŏdo possum, lupe, id facĕre? Aqua enim a te ad me fluit.’ Lupus veris verbis agni repulsus dixit: ‘At tu ante sex menses mihi male dixisti.’ Agnus timōre tremens respondit: ‘Sed tum nondum natus eram.’ Lupus irātus dixit: ‘Pater certe tuus mihi maledixit’. Et ita correptum agnum misĕrum lacerāvit.
2.9 Per capĭta
Florum colōres varii sunt. Oratiōnes Cicerōnis notae sunt. Custos morum. Silent leges inter arma. Index nomĭnum. Carmĭna Burāna. Balnea, vina, venus corrumpunt corpŏra nostra sed vitam faciunt balnea, vina, venus (graffiti i badhus).
2.10 Primus inter pares
Naturalia non sunt turpia. Vetĕres narrant. Omnia mea mecum porto (filosofen Bias). Bellum omnium contra omnes. Fortes fortūna adiŭvat. Amor vincit omnia (Vergilius). Non omnia possŭmus omnes. Stimulantia. Antecedentia. Omnĭbus. Littĕris et artĭbus. E plurĭbus unum. Sol omnĭbus nunc lucet.
2.11 Honoratiōres.
Humaniōra. Villa vestra pulchrior est quam mea. Ego senior sum quam tu. Iuniōres estis. Ego longissĭma sum.