Insŭla naturā est tríquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius latĕris alter angŭlus, qui est ad Cantium, ad orientem solem spectat, alter inferior angŭlus ad merídiem. Hoc latus pertĭnet circĭter milia passuum quingenta.
Altĕrum latus vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor (ut existimatur) quam Britannia. In medio cursu est insŭla, quae appellātur Mona; complūres praeterea minōres insŭlae propinquae esse existimantur; de eis insŭlis multi dicunt ibi esse noctem dies continuo
Fortsätt läsa ”4.1.1 Caesars beskrivning av Britanniens form och yta (del I)”